PLACUISSE Senatui

PLACUISSE Senatui
PLACUISSE Senatui
olim dicebantur, quae Senatus censuerat, leg. 21. §. item placere, ff. depet. hered. Etiam in Iurisprudentum libris placere dicuntur, quae Prudentûm auctoritate recepta, inducta constitutave sunt, l. 4. ff. de pactis, l. 4. ff. de iure codicillorum, Brissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Neque ulla vox magis ad Regum Principumve palatum. Unde etiam Placiti vocem, de qua modo pluribus actum, deducit a placendo, Eduardus Cokus, ad Littletonem sect. 10. quia inquit, bene placitare super omnia placet. At Guilliman nus de Rebus Helvet. l. 1. c. 9. Aliique a Germanico plats, i. e. campus, quod in campo plerumque Placita haberentur, vocabuli originem arcessit. Sed Casan ova iterum ad priorem notationem relapsus, Placita eiusmodi Conventus appellari conten dit, quod in iis Leges conderentur caeque promulgarentur hâc formulâ, quae habetur in prologo Legis Salicae (quam in tribus mallis a Quatuor-Viris conditam esse, certum est, vide in voce Salica) Placuit atque convenit inter Francos etc. Inprimis tempore primae Regum in Gallia familiae, quô in rebus magni momenti populi assensus omnino necessarius erat: Undein solen nibus Inaugurationum Regum suorum ceremoniis, quaestionem haberi ad Populum, Num vellet Regem regnare; ac respondere Populum consuevisse, Laudamus, Volumus, Fiat, leus. Vide Georg. Hornium, cum Notis felleri, orb. Imper. p. 210.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”